- SEMICOCTA
- SEMICOCTAin sacris vetita. Exod. c. 12. v. 9. ubi de Agno Paschali. Non comedetis ex eo semicoctum quidquam, aut coctum in aqua, sed assum igne. Nempe coquorum incuriâ saepe accidit, ut non perfecta sit coctio. Unde Martial. Naeviae l. 3. Epigr. 13.Accusas rumpisque coquum, tamquam omnia crudaAttulerit ———Et Rufo Epigr. 94.Esse negas coctum leporem, poscisque flagella.Quandoque etiam caro semicocta comeditur per immoderatam heluonum ingluviem, quae nullas patitur moras. Et fuisse, qui dapes prope crudas eripuerint non solum ex popinis, sed etiam ex locis sacris, discimus ex 1. Sam. c. 2. v. 13. ubi de filiis Eli Pontificis, Athenaeo, ubi de muliere quadam, sacra nondum immolata ἐφαρπαζούσῃ ὀβελίσκου, a veru rapiente, et Suetonio in Vitellio, c. 13. quem gulae ne in sacrificio quidem unquam temperâsse, ait, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra pene rapta e foco manderet. Unde Poeta,Est etiam e mediis victima rapta focis.Et in Hesiodo, inter alia praecepta, quae ad mores pertinent, hoc quoque habetur in Operib. v. 746.Μηδ᾿ ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιῤῥέκτων ἀνελόνταΕ῎ςθειν. ———Neque ab ollis nondum sacrificatis (cibum) rapiensComedito etc.Et negligentia enim et ingluvies sacris indigna. Sed et ratio huius ritus mystica, ut discerent omnes assiduâ meditatione mysteria haec probe concoquere. Hinc apud Petronium, cruda adhuc studia in vulgus propellere, est ea proferre, quae nondum attentâ meditatione concocta et digesta sunt. Qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. ut et aliquid supra, voce Popina. Interim Gentilium Deos tam bonô fuisse stomachô, ut nonnumquam et secicruda, imo aliquando et plane cruda admitterent aequi diximus supra voce Exta, it. Reddi. Quod quando fieri coeperit apud Romanos discimus ex Arnobio adv. Gent. l. 2. Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur Diis exta, nonne Rege sub Tullio semicruda caepistis et leviter animata (i. e. spirantia adhuc) porricere, priscâ observatione contempta?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.